Emerald Tablet Of Hermes

Masonic, Occult and Esoteric Online Library

Home / Publication Library / Emerald Tablet Of Hermes / Latin Translation of the Emerald Tablet of Hermes

Emerald Tablet Of Hermes

By Hermes Trismegistus

Latin Translation of the Emerald Tablet of Hermes

Verum sine mendacio, certum, et verissimum.
Quod est inferius, est sicut quod est superius.
Et quod est superius, est sicut quod est inferius, ad perpetranda miracula rei unius.
Et sicut res omnes fuerunt ab uno, meditatione [sic] unius, sic omnes res natae ab hac una re, adaptatione.
Pater eius est Sol, mater eius est Luna.
Portavit illud ventus in ventre suo.
Nutrix eius terra est.
Pater omnis telesmi totius mundi est hic.
Vis eius integra est, si versa fuerit in terram.
Separabis terram ab igne, subtile ab spisso, suaviter cum magno ingenio.
Ascendit a terra in coelum, iterumque descendit in terram, et recipit vim superiorum et inferiorum.
Sic habebis gloriam totius mundi.
Ideo fugiet a te omnis obscuritas.
Haec est totius fortitudinis fortitudo fortis, quia vincet omnem rem subtilem, omnemque solidam penetrabit.
Sic mundus creatus est.
Hinc erunt adaptationes mirabiles, quarum modus hic est.
Itaque vocatus sum Hermes Trismegistus, habens tres partes philosophiae totius mundi.
Completum est, quod dixi de operatione Solis.

 

 

Masonic Publishing Company

Purchase This Title

Browse Titles
"If I have seen further than
others, it is by standing
upon the shoulders of giants."

- BROTHER ISAAC NEWTON

Comasonic Logo

Co-Masonry, Co-Freemasonry, Women's Freemasonry, Men and Women, Mixed Masonry

Copyright © 1975-2024 Universal Co-Masonry, The American Federation of Human Rights, Inc. All Rights Reserved.